monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.38 > sectio 51 > bnf5226.328 > sectio 5 > 3 > sectio 12 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 1
PORCI LATRONIS. Aestimate, quale sit scelus istius, in quo laesi patres, (ne) liberos suos aut agnoscant aut recipiant, etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis, quod omnes praeter istum misericordes sumus. Mendicares, nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut novo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere.